John 7:30
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. + 7.30 Hora ejus. Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, præmissa longa serie præconum. Similiter prædicator Evangelii voluit opportuno tempore mori.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then they sought to take him: but no man laid hands on him, because his hour was not yet come.
In Context
Cross References
Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.
Mark 11:18Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
Luke 19:47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: + 19.47 Et erat docens. Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit lædere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Quærebant illum perdere. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere.
Luke 22:53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
John 7:8Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. + 7.8 Ego enim non ascendo. AUG. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate scenopegiæ, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.
John 7:32Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. + 7.32 Audierunt Pharisæi. Principes insani, audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, quærunt occidere, quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt, sed docentem audierunt.