The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:1

John 7:1

Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. + 7.1 Post hæc autem. Dominus in carne manens frequenter in Galilæam ambulabat, ut eum imitari volentes, de vitiis ad virtutes transmigrare discant: quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Judæa ad gentes verbi Dei transitum exspectarent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After these things Jesus walked in Galilee: for he would not walk in Jewry, because the Jews sought to kill him.

In Context

2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. + 7.2 Dies festus. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.

Read all of John 7

Cross References

Matthew 21:38Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. + 21.38 Hic est hæres. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.; unde et consulentes sibi aiebant: Si dimittimus eum sic Joan. 2., etc. Habebimus hæreditatem. Hæreditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur præripere Judæi: dum fide ejus exstincta justitiam quæ ex lege est, gentibus persuadere conabantur.

John 1:19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? + 1.19 Et hoc. Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam.

John 4:54Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. + 4.54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam. De omnibus miraculis quæ fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judæis, quæ supra ponitur. Cæteri enim Evangelistæ quæ hic reticet, dixerunt plane.

John 7:19Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? + 7.19 Nonne Moyses, etc. Ego ex Deo loquor et gloriam ejus quæro, verax, justus: sed vos qui gloriamini in lege, contra legem quæ vetat occidere, quæritis me interficere.

John 8:37Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. + 8.37 Scio, etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahæ sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahæ, per imitationem fidei et justitiæ, sed esse filios homicidæ diaboli, quærentes se occidere, et ita esse vere servos.

John 10:39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. + 10.39 Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
John 7John 7:2 →