John 10:8
Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. + 10.8 Omnes, etc. Fur est qui per simoniam vel aliquo alio modo contra Christum intrat, et postquam intraverit malo exemplo occidit et sic aperte latro. Nec talis dicendus est mercenarius, ideo lupo veniente non resistit, sed pro mercede cedit. Si lupo violenter distrahente non resistit, mercedem hanc recipit, quod non distrahitur cum ovibus, sed postea male vivendo oves corrumpit, et jam in aliam partem relapsus fit fur vel latro, nomen mercenarii amittens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
All that ever came before me are thieves and robbers: but the sheep did not hear them.
In Context
7Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
Cross References
Jeremiah 23:1[Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus. + 23.1 Væ pastoribus, etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiæ; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores Ezech. 34., etc.
Ezekiel 34:2Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur?
Zechariah 11:4Hæc dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis,
John 10:1Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. + 10.1 Amen, amen dico vobis. Quia Pharisæi jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judæo, vel gentili et philosopho vel Pharisæo qui docent beate vivere: vel hæretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo prædicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. Per ostium. Id est per me, ut post exponit. Hæc janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam. Fur. Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor.
John 10:27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: