The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 11 › John 11:28

John 11:28

Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. + 11.28 Silentio. Quia si audissent Judæi eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. Et vocat te. Causa brevitatis in verbis Marthæ ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when she had so said, she went her way, and called Mary her sister secretly, saying, The Master is come, and calleth for thee.

In Context

27Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

29Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;

Read all of John 11

Cross References

Zechariah 3:10In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.]

Mark 10:49Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. + 10.49 Et vocant cæcum. BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini Psal. 33.. Et, surge qui dormis Ephes. 5., etc.

Luke 10:38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, + 10.38 Factum est, dum, etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duæ significantur vitæ spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhæret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duæ vitæ innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitæ.

John 1:41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). + 1.41 Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.

John 10:3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas. + 10.3 Huic ostiarius aperit. Ostiarius, id est Christus qui se aperit, vel Scriptura quæ ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus qui docet omnem veritatem. Et oves, etc. AUG. Aliqui sunt veræ oves, quia novit Dominus, etc., usque ad hanc nullus proprius contemnit, nullus alienus audit.

John 13:13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 11:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 11:27John 11John 11:29 →