John 11:27
Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
Cross References
Matthew 11:3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? + 11.3 Tu es. Non ait qui venisti, quasi dicat: Cum ad inferna descensurus sum: debeo te nuntiare inferis, qui nuntiavi superis. An conveniat Filio Dei mori, an alium ad hæc sacramenta missurus es?
Luke 2:11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
John 1:49Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. + 1.49 Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.
John 6:14Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. + 6.14 Illi ergo homines cum vidissent quod, etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.
John 9:36Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? + 9.36 Quis est, etc. Adhuc inunctus his verbis ostendit se jamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat, ignorasse.
Acts 8:36Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? + 8.36 Ad quamdam aquam. Ad hoc enim prædicatio duxerat, ut aqua indigeret, quæ de baptismo in via audierat.