The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 11 › John 11:29

John 11:29

Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As soon as she heard that, she arose quickly, and came unto him.

In Context

28Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. + 11.28 Silentio. Quia si audissent Judæi eam vocatam fuisse a Jesu, non sequeretur, et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras, secuti sunt. Et vocat te. Causa brevitatis in verbis Marthæ ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit.

30nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.

Read all of John 11

Cross References

Psalms 27:8Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. 1

Proverbs 15:23Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. + 15.23 Lætatur homo. Humanum est de sententia quasi prudenter prolata lætari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personæ cui loquitur, diligenter inquirit.

Song of Solomon 3:1[In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. + 3.1 In lectulo. Orantibus prædicatoribus de Judæa, ecce gentilitas Spiritu divino afflata ad agnitionem suæ salutis advenit, et inventam firmo amore tenet. Unde sequitur: Vox ejus plene intrantis. In lectulo. GREG. Moraliter lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes mundi perturbationes fugiens, secretum, in quo requiescit, comparat. In hoc lecto dilectum quærit: quia dum a sollicitudinibus vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat requiescit: sed dum in mundo vivit, tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur, eo frequentius quærit, et ferventius eum, quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subditur: Quæsivi eum, et non inveni. Quia vero maximo desiderio æstuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec delictum inveniat: ideo perseverantiam inquisitionis subjungit, Surgam, et circuibo civitatem. In lectulo. Ex quo Adam peccavit, cœpit homo in terrenis quiescere, et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens, ipsam in terrenis putabat consistere. HIERON. Moraliter. In lectulo anima Deum quærit, quando in suo otio quidem appetit Deum videre, et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur: et abscondit se sponsus, ut non inventus, ardentius quæratur. Et non inveni. GREG. Quia mihi gentilitati non angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divinæ cognitionis ostendit, ideo non inveni, quod ubi comperi, quod in lecto non posset inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere, et ad laborem salutiferæ inquisitionis accingi, et terra et mari publice et privatim universorum, quos sapientes audirem, magisteria adire. Vici, sunt spirituales viri, qui dum ad cœlestia gradiuntur, angustam viam tenent. Plateæ, id est, sæculares, qui multas voluptates sequuntur, et alta via incedunt. Omnes ergo circumit, quia omnes sanctos, qui sunt vel fuerunt, mente conspicit et imitatur: etiam in sæcularibus aliquando invenit, quod valeat ad inquisitionem sponsi: sed postquam laborem geminatum inquisitionis ostendit, iterum difficultatem inventionis subdit: Quæsivi, et non inveni: sed dum quærit et non invenit, ipsa et quæritur et invenitur: Unde dicitur: Invenerunt me vigiles. Quæsivi. Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 11:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 11:28John 11John 11:30 →