John 11:38
Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. + 11.38 Jesus ergo, etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris. Erat autem spelunca. Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquæ, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:29Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,
Ezekiel 9:4et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.
Matthew 27:60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. + 27.60 In monumento suo novo. Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur.
Mark 8:12Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. + 8.12 Si dabitur. AUG. De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei. BEDA. Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de cœlo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de cœlo plurimis credentibus infudit.
Luke 24:2et invenerunt lapidem revolutum a monumento. + 24.2 Lapidem revolutum. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur. Lex in lapide scripta est, cujus ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5.. Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.
John 20:1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.