John 17:5
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. + 17.5 Hominibus. Possunt hæc omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hæc clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est præteritum pro futuro.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 8:22[Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. + 8.22 Dominus possedit me. Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quæ esset, et quantæ dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit Dominus, etc. Viæ Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.
John 1:1[In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. + 1.1 Prologus Omnibus divinæ Scripturæ paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiæ de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilæ volanti comparatur, quæ volat altius cæteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quæ gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domini in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quæ fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ, dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit. In principio erat Verbum. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de æternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum.
John 3:13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. + 3.13 Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.
John 10:30Ego et Pater unum sumus. + 10.30 Ego et Pater unum sumus. His verbis non solum Judæorum solvit quæstionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum hæreticorum damnat insaniam.
John 17:24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. + 17.24 Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.
Colossians 1:15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: + 1.15 Qui est imago. Aliter imago regis est in nummo, aliter in filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei debet coli, nisi illa quæ, hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo.