John 11:53
Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then from that day forth they took counsel together for to put him to death.
In Context
Cross References
Nehemiah 13:21Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Psalms 109:4Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. + 109.4 Juravit Dominus. CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum. AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti. 1
Jeremiah 38:4Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.
Matthew 16:21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.
Matthew 26:59Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: