Matthew 21:17
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. + 21.17 Abiit foras. Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he left them, and went out of the city into Bethany; and he lodged there.
In Context
18Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
Cross References
Jeremiah 6:8Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. + 6.8 Erudire. HIER. Per hoc discimus, quod flagellet Deus, etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem.
Matthew 16:4Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. + 16.4 Signa. Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.
Mark 3:7Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, + 3.7 Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus. BEDA. De synagoga secedit ad mare, etc. Judæam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet prædicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit. Et multa turba. ID. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.
Mark 11:11Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. + 11.11 Et introivit. ID. Jam appropinquante passione in loco passioni præfinito ante sæcula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatæ immolationis inchoavit. In templum. Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quæ venimus agenda secedamus. Et circumspectis, etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. Cumque vidisset. BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit.
Luke 8:37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. + 8.37 Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.
Luke 19:29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, + 19.29 Ad Bethphage. Bethphage, viculus sacerdotum in monte Oliveti, et interpretatur domus buccæ. Bethania villa vel civitas in latere ejusdem montis, et dicitur domus obedientiæ. Has Dominus Hierosolymam venturus præsentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo piæ confessionis donis et obedientiæ spiritualis implevit. Quæ bene in monte Oliveti sunt positæ, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritualium chrismatum, et conscientiæ pietatisque luce refovet. Et quia non vult abscondi civitatem supra se positam, mittit discipulos in castellum, quod est contra eos, ut per eos totius contra positi orbis munitiones penetret.