John 12:44
Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. + 12.44 Jesus. Aliis non credentibus, aliis vero credentibus, vel palam cum palmis et laudibus, vel in occulto jam appropinquante sua passione, clamat Jesus qui latebat quandiu passio non erat complenda. Qui credit in me. Quia homo apparebat, et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse quod videbant, vult se credi talem et tantum qualis et quantus pater est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus cried and said, He that believeth on me, believeth not on me, but on him that sent me.
In Context
Cross References
Proverbs 8:1[Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? + 8.1 Nunquid non sapientia, etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad hæresim et lasciviam miseri confluunt?
Matthew 10:40Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. + 10.40 Qui recipit, etc. Cum ad prædicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere.
John 5:24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. + 5.24 Quia qui, etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit. Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit. Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, etc.
John 11:43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. + 11.43 Voce magna. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet.
1 Peter 1:21qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: