John 12:43
Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. + 12.43 Gloriam Dei. Ideo crux in fronte credentium, ubi est sedes verecundiæ, figitur, ut de nomine Christi nullus erubescat, et magis gloriam Dei quam hominum quærat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For they loved the praise of men more than the praise of God.
In Context
Cross References
Matthew 23:5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. + 23.5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.
Luke 19:17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. + 19.17 In modico fuisti fidelis. Modicum est quidquid in præsenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Decem civitates. Decem civitates sunt animæ, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus præponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum Jesum I Thes. 2.?
John 5:44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?
John 12:26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. + 12.26 Si quis mihi ministrat. Pretium operis quo illi ministratur est esse cum illo, sine quo nusquam bene est esse, et cum quo nusquam male est esse, unde et apertius subdit, si quis mihi ministrat.
1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.