1 John 2:25
Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. + 2.25 Hæc est repromissio. Memoria promissæ mercedis perseverantem te faciat in opere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And this is the promise that he hath promised us, even eternal life.
In Context
26Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.
Cross References
Luke 18:30et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. + 18.30 Recipiat, etc. Qui pro Domino omnes divitias dimiserit, et carnis affectus contempserit, multo plura recipiet in præsenti, et a fratribus et sororibus propositi sui glutino spirituali colligatis, multo gratiosiorem in hac vita recipiet charitatem.
John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.
John 6:54Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. + 6.54 Nisi manducaveritis carnem, etc. AUG. Hunc cibum et potum societatem vult intelligere, etc., usque ad ut ex multis granis unus panis sit, et ex multis acinis vinum confluit.
John 10:28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
John 17:2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
Romans 5:21ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. + 5.21 Sicut regnavit peccatum in mortem. Non addit, per unum vel per Adam: quia non de illo solum agit quod ex Adam traxerunt homines, sed et de eo quod sua voluntate addiderunt. Sed cum dicit: Gratia regnet, addit, per Jesum Christum, etc., quia per eum non tantum originalis, sed et voluntariorum fit remissio peccatorum.