The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:18

John 13:18

Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. + 13.18 Non de omnibus. Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quæ hoc prædixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I speak not of you all: I know whom I have chosen: but that the scripture may be fulfilled, He that eateth bread with me hath lifted up his heel against me.

In Context

17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.

19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. + 13.19 Amodo dico vobis. Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa prædixit.

Read all of John 13

Cross References

Psalms 41:9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. + 41.9 In die. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me. 1

Matthew 26:23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. + 26.23 Qui intingit. Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit. In paropside. Marcus: in catino. Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab æquis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret. Pœna prædicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.

John 6:70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

John 13:26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. + 13.26 Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judæ, qui fictus amicus venit ad cœnam. Quæ enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judæ Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.

John 15:19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. + 15.19 Mundus quod suum. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis.

John 21:17Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 13:17John 13John 13:19 →