The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:22

John 13:22

Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the disciples looked one on another, doubting of whom he spake.

In Context

21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. + 13.21 Cum hæc dixisset Jesus Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare.

23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.

Read all of John 13

Cross References

Genesis 42:1Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? + 42.1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Est frumentum in Ægypto: dicit et Deus Pater, Osee 11: Ex Ægypto vocavi Filium meum. Descendunt decem provectiores, id est Judæi, sub decalogo constituti; quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis; cognoscuntur Hebræi a Christo, et ipsi non agnoscunt eum; dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est Christus, triticum dedit, et argentum reddidit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia.

Mark 14:19At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? + 14.19 Contristari. Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant: sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 13:21John 13John 13:23 →