John 13:23
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now there was leaning on Jesus’ bosom one of his disciples, whom Jesus loved.
In Context
22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
Cross References
2 Samuel 12:3Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia.
John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
John 11:5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. + 11.5 Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.
John 13:25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?
John 20:2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
John 21:20Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? + 21.20 Quem diligebat Jesus. Diligebat et alios, sed familiarius istum donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso virgo permansit, unde et matrem ei commendavit. AUG. Tacito nomine discernitur Joannes a cæteris, etc., usque ad qui virgo est Joannes convenit futuræ vitæ, ubi neque nubent neque nubentur. Super pectus. In pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, super quod recubuit quem majori cæteris sapientiæ et scientiæ singularis munere donat, in quo figurabatur quanta arcana divinitate præ cæteris esset scripturus.