The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:3

Luke 22:3

Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: + 22.3 Intravit. Dicit Joannes, quod post buccellam a Domino traditam intravit Satanas in Judam. Sed et ante buccellam invaserat eum Satanas, et quem prius intraverat ut deciperet, postmodum intravit, ut jam sibi traditum plenius possideret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then entered Satan into Judas surnamed Iscariot, being of the number of the twelve.

In Context

2et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. + 22.2 Et quærebant, etc. Hæc ante biduum Paschæ congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphæ Matthæus gesta testatur.

4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

Read all of Luke 22

Cross References

Psalms 41:9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. + 41.9 In die. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me. 1

Matthew 4:10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.

Matthew 26:23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. + 26.23 Qui intingit. Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit. In paropside. Marcus: in catino. Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab æquis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret. Pœna prædicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.

Mark 14:18Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. + 14.18 Amen dico, etc. Sicut de passione prædixerat: ita de proditore prædicit, dans locum pœnitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas præsciri a Deo, pœniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum: ut conscius pœnitentiam agat. Unus ex vobis. Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur. Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem Psal. 40.. Omnes tanguntur ut fiat harmonia in cithara. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent: Nunquid ego sum, Domine? Unus remissus et pecuniæ amore affectus dixit: Nunquid ego sum, Rabbi?

Luke 22:21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. + 22.21 Verumtamen, etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me. Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa

John 12:6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. + 12.6 Non quia, etc. Quantum ad suam intentionem ad eum non pertinebat de egenis, quia non curabat de ipsis, non quia commissum esset ei dispensare pauperibus. Loculos habens, etc. Cui ministrant angeli, loculos habet in sumptus pauperum, condescendens infirmis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:2Luke 22Luke 22:4 →