The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:8

John 13:8

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. + 13.8 Dicit ei Petrus, etc. Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus. Respondit. Qui non lavatur per baptismum et confessionem pœnitentiæ, non habet partem cum Jesu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Peter saith unto him, Thou shalt never wash my feet. Jesus answered him, If I wash thee not, thou hast no part with me.

In Context

7Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.

9Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. + 13.9 Dicit ei Simon. Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit, cum se totum lavandum Deo obtulit, quem Deus correxit, ostendens semel baptizatum non esse baptizandum.

Read all of John 13

Cross References

Isaiah 4:4Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.

Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

Matthew 16:22Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. + 16.22 Absit. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.

Matthew 26:33Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. + 26.33 Etsi omnes. Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur.

John 3:5Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. + 3.5 Ex aqua. Ex aqua visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius symboli perficiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.

Acts 22:16Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 13:7John 13John 13:9 →