The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 13 › John 13:9

John 13:9

Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. + 13.9 Dicit ei Simon. Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit, cum se totum lavandum Deo obtulit, quem Deus correxit, ostendens semel baptizatum non esse baptizandum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Simon Peter saith unto him, Lord, not my feet only, but also my hands and my head.

In Context

8Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. + 13.8 Dicit ei Petrus, etc. Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus. Respondit. Qui non lavatur per baptismum et confessionem pœnitentiæ, non habet partem cum Jesu.

10Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. + 13.10 Qui lotus. Ex his verbis intelligimus baptizatos apostolos, etsi non legimus ubi vel quando. Qui lotus. Baptismo lotus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrenæ habitationis inquinatur, iterum opus est pedes lavare, quos lavat Dominus interpellans pro nobis, et nos ipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur, sed sine periculo non potest prædicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat.

Read all of John 13

Cross References

Psalms 51:2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. + 51.2 Dœg. CASS. Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quæ est regnum Patris. Abimelech. HIER. Dicit, in Hebræo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judæos. 1

Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.

Hebrews 10:22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, + 10.22 In plenitudine fidei. Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Aspersi corde. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quæritur. Abluti aqua, id est baptismo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 13:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 13:8John 13John 13:10 →