The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 14 › John 14:18

John 14:18

Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. + 14.18 Non relinquam. Non ita dabitur Spiritus pro me, ut ego etiam non sim vobiscum. Orphani Græce, pupilli Latine est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will not leave you comfortless: I will come to you.

In Context

17Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. + 14.17 Quia non videt, etc. Non habent spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate. Et in vobis. Erit in vobis, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere, ut hospes apud alium visibiliter, sed in eis cognosci potest, non ab aliis.

19Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. + 14.19 Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.

Read all of John 14

Cross References

Psalms 101:2[Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. + 101.2 Domine, exaudi orationem meam. CASS. Quintus psalmus pœnitentiæ; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. Et clamor. Oratio crevit in clamorem. Veniat, non obstent nubes, quæ iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiæ. 1

Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.

Lamentations 5:3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

Hosea 14:3Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..

John 14:16et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, + 14.16 Et ego rogabo Patrem. THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 14:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 14:17John 14John 14:19 →