John 15:26
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; + 15.26 Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Cross References
Luke 24:49Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. + 24.49 Vos autem sedete. Postquam discipulos de virtute prædicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit, dicens: Vos autem sedete. Ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti prædicare ante tempus præsumant. In civitate sedet, qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi a seipso foras exeat, alios instruendo.
John 14:16et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, + 14.16 Et ego rogabo Patrem. THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem.
John 16:7Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. + 16.7 Si enim, etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. Si autem. Mentibus vestris sic raptis ad cœlestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.
Acts 2:32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
Acts 15:8Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
Hebrews 2:4contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. + 2.4 Et Spiritus distributionibus. Per hoc affluentiam designat gratiarum, quæ non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per ligna et prodigia. Ideoque cum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur.