The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 15 › John 15:25

John 15:25

Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. + 15.25 Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But this cometh to pass, that the word might be fulfilled that is written in their law, They hated me without a cause.

In Context

24Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. + 15.24 Quæ nemo, etc. AUG. Quod pavit tot millia de paucis, quod super aquas ivit, etc., usque ad et quia ipse per seipsum fecit, nemo sine eo. Oderunt, etc. Judæi dicunt se diligere Deum et tamen nescientes oderunt, quia qui volunt esse mali nolunt esse veritatem qua damnantur. Et sicut oderunt suam pœnam, oderunt veritatem quæ irrogat pœnam, nescientes eum esse veritatem. Et si oderunt veritatem, oderunt eum de quo nata est veritas, et ita Patrem nescientes de eo natam veritatem oderunt.

26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; + 15.26 Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.

Read all of John 15

Cross References

Psalms 109:3Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te. + 109.3 Tecum principium. CASS. Secundo indicat Pater naturam Divinitatis, etc., usque ad quando in resurrectione erunt splendidi, ut angeli Dei. AUG. Jam dominatur, jam virtus; sed in die specialis virtutis, etc., usque ad qualiter Pater cum eo principium. Hoc tunc, sed nunc. Ex utero, id est, ut ex secreta et occulta substantia mea, etc., usque ad qui se offerat, unde sequitur, Juravit, etc. CASS. Vel Tecum principium: hoc Pater; quasi, hoc tibi tribuo plus quam alii, quia Filius per naturam. AUG. Vel ex persona prophetæ potest accipi loquentis, etc., usque ad cum Spiritu sancto, qui sanctos splendificat. 1

Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

John 19:36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.

Romans 3:24Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, + 3.24 Justificati gratis. Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi, non tamen quod sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem: ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege nec indigens lege. Gratis, id est nullis operum præcedentibus meritis, alioqui gratia jam non est gratia, quandoquidem ideo datur non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus.

Galatians 2:21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 15:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 15:24John 15John 15:26 →