John 16:7
Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. + 16.7 Si enim, etc. Non quod positus in terra non posset dare, sed quia illi non sunt idonei accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. Si autem. Mentibus vestris sic raptis ad cœlestia aderit Spiritus simul Pater et Filius. Spirituales enim ex carnalibus facti, capacius fuerant Trinitatem habituri, sicut promissum erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Cross References
Psalms 68:18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. + 68.18 A puero, etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis. 1
Luke 9:27Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. + 9.27 Aliqui hic stantes. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis æternæ sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Donec videant regnum. Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanæ mentis remuneratione præsentium, ne frangatur desperatione vel tædio. Visa enim æterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in cœlo speretur æterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiæ antequam per mortem recedant de mundo, ut in præsenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in cœlo regnaturi.
John 7:39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. + 7.39 Nondum enim, etc. Et si prophetæ acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiæ loquitur omnibus linguis, a qua unitate præcisus non habet spiritum. Quia Jesus nondum erat glorificatus, etc. Ex illa ergo turba, etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judæorum: Oportet obedire magis Deo quam hominibus Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella lætantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiæ spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.
John 11:50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
John 14:16et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, + 14.16 Et ego rogabo Patrem. THEOPH. Rogabo, hoc est, obsecrabo Patrem et alium Paracletum mittet vobis, etc., usque ad quod omnino superveniat eis Spiritus paracletus ejusque gratia condescendens, illis dicit: Rogabo Patrem.
John 14:28Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. + 14.28 Si diligeretis. AUG. Hoc erat ire ad eum, et recedere a nobis, etc., usque ad ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Gauderetis, etc. Quia humanæ naturæ congratulandum est, quæ levatur ad dexteram Patris, in quo idem sibi sperant cæteri. Credatis. Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hæc diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.