The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 15 › John 15:27

John 15:27

et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye also shall bear witness, because ye have been with me from the beginning.

In Context

26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; + 15.26 Cum autem. Nunc videntes opera oderunt gratis et me et Patrem. Sed cum venerit Paracletus, manifestiore testimonio convincet eos qui viderunt et oderunt, sed et quosdam eorum compunctos de tanto scelere convertet. Quem ego mittam. Die Pentecostes venit Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, cum quibus erant omnes apostoli in domo ubi cœna fuerat. Qui a Patre. Spiritus procedit a Patre et Filio, sed Filius dicitur a Patre procedere, quia ad Patrem solet referre, et quod ipsius est de quo ipse est. A quo ergo habet ut sit, ab illo habet ut de illo procedat Spiritus.

Read all of John 15

Cross References

Luke 1:2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:

John 19:35Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.

Acts 1:8sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. + 1.8 Sed accipietis. Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti. Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Isræl, sive regnum Dei in Isræl, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis præstabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judææ et Samariæ, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judæa. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judææ provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terræ communio subinfertur. In Jerusalem. Mystice: in visione pacis, in confessione veræ fidei: custodia præceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra prædicaturos eos prædixit, per quos quasi rotæ radios de medio terræ ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.

Acts 3:15auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. + 3.15 Interfecistis, voluntate et verbo, et hoc contra legem, quæ dicit: Qui occiderit hominem volens, et ipse occidetur.

Acts 4:33Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. + 4.33 Reddebant apostoli. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant.

Acts 13:31qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 15:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 15:26John 15