The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 6 › Romans 6:22

Romans 6:22

Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. + 6.22 Nunc vero liberati. AUG. Liberos dixit justitiæ, non liberatos: nunc a peccato non liberos, ne sibi hoc tribuant, sed dicit proinde liberatos, ad sententiam Domini: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis Joan. 8.. Stipendia. Merito stipendium, quia militiæ diabolicæ mors æterna tanquam debitum redditur. Cui redderet coronam justus Judex, si non donasset gratiam misericors Pater? quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratia gratuito donaretur? AUG. Cum genus humanum peccata longe separaverint a Deo, per mediatorem, qui solus sine peccato natus est, vixit et occisus est, reconciliari nos oportebat, ut et humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now being made free from sin, and become servants to God, ye have your fruit unto holiness, and the end everlasting life.

In Context

21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. + 6.21 Quem ergo fructum. Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. Erubescitis. Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Finis illorum, etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.

23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

Read all of Romans 6

Cross References

Genesis 50:17ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

Job 1:8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

Psalms 86:2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 1

Psalms 143:12Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. + 143.12 Quorum filii. Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. Quorum filii. Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. Filiæ. CASS. Quæ non habent vires constantiæ. Compositæ. Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. 1

Daniel 3:26[Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:

Matthew 13:40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 6:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 6:21Romans 6Romans 6:23 →