John 16:14
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. + 16.14 Ille me clarificabit. Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est æqualis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quæ non mihi, sed hominibus prosit. De meo. Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat: Omnia quæcunque habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall glorify me: for he shall receive of mine, and shall shew it unto you.
In Context
Cross References
John 7:39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. + 7.39 Nondum enim, etc. Et si prophetæ acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiæ loquitur omnibus linguis, a qua unitate præcisus non habet spiritum. Quia Jesus nondum erat glorificatus, etc. Ex illa ergo turba, etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judæorum: Oportet obedire magis Deo quam hominibus Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella lætantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiæ spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.
John 16:9De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
Acts 4:10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
1 Corinthians 12:3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. + 12.3 Ideo notum. Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. Nemo in spiritu, etc. Cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo. Nisi in Spiritu sancto. Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.
2 Corinthians 4:6quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. + 4.6 Lucem splendescere. Quod fuit in separatione elementorum. Cœperunt enim tenebræ, ex quo confusa moles cœli et terræ cœpit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5.. In faciem Jesu. Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde præbuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non præbuit. Scientiæ claritatis. Scientia gloriæ Dei est qua scimus lumen esse quo tenebræ nostræ illuminantur.
1 Peter 1:10De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: + 1.10 Prophetaverunt. Palam hominibus loquendo et exponendo ea quæ in occulto internæ contemplationis ipsi cognoverant.