The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:39

John 7:39

Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. + 7.39 Nondum enim, etc. Et si prophetæ acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiæ loquitur omnibus linguis, a qua unitate præcisus non habet spiritum. Quia Jesus nondum erat glorificatus, etc. Ex illa ergo turba, etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judæorum: Oportet obedire magis Deo quam hominibus Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella lætantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiæ spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

(But this spake he of the Spirit, which they that believe on him should receive: for the Holy Ghost was not yet given; because that Jesus was not yet glorified.)

In Context

38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.

Read all of John 7

Cross References

Deuteronomy 18:15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, + 18.15 Prophetam de. Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Isræl repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbæ ab ipso satiatæ dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum Joan. 6.. Et alibi: Propheta magnus surrexit in nobis Luc. 7..

Proverbs 1:23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. + 1.23 Convertimini. Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. Ad correctionem. Per apostolos Judæos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.

Isaiah 32:15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. + 32.15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.

Joel 2:28[Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

Matthew 21:11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

Luke 7:16Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. + 7.16 Visitavit. Dum et Verbum semel incorporari constituit, et quotidie Spiritum sanctum in corda hominum, ut suscitentur mittit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:38John 7John 7:40 →