The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 16 › John 16:22

John 16:22

Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye now therefore have sorrow: but I will see you again, and your heart shall rejoice, and your joy no man taketh from you.

In Context

21Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

23Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. + 16.23 Si quid petieritis. AUG. Ita sane intelligendum est, quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur quæ ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur enim sancti pro seipsis, non autem pro omnibus aliis amicis vel inimicis. Dabit vobis. In futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis quod ad vos pertinet, et si non omnibus illis quibus petitis, et ideo dicitur vobis.

Read all of John 16

Cross References

Psalms 146:2Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit: + 146.2 Ædificans Jerusalem Dominus. AUG. Vel, accepit Jerusalem generalem Ecclesiam, etc., usque ad quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis. 1

Isaiah 25:9[Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

Isaiah 54:7Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.

Isaiah 65:18Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. + 65.18 Quia ecce. Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis. Exsultationem. Universæ terræ, ut quæ vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus lætitia sit. Gaudium. Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta ætate resurgent. Et hoc est: Non erit, etc.

Habakkuk 3:17Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.

Luke 10:42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. + 10.42 Porro unum est. Præponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam. Non reprehenditur pars Marthæ, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariæ, quæ quare sit optima, subinfertur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 16:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 16:21John 16John 16:23 →