John 16:24
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hitherto have ye asked nothing in my name: ask, and ye shall receive, that your joy may be full.
In Context
Cross References
1 Kings 18:36Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.
Matthew 6:9Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. + 6.9 Pater noster. BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius.
John 3:29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. + 3.29 Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.
John 16:23Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. + 16.23 Si quid petieritis. AUG. Ita sane intelligendum est, quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur quæ ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur enim sancti pro seipsis, non autem pro omnibus aliis amicis vel inimicis. Dabit vobis. In futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis quod ad vos pertinet, et si non omnibus illis quibus petitis, et ideo dicitur vobis.
1 Thessalonians 3:11Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.
2 Thessalonians 2:16Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, + 2.16 Et dedit consolationem. Promittendo cœlorum regnum. In gratia. Id est per gratiam quam dedit, speramus æterna. Vel hæc omnia dedit non merito nostro, sed in gratia sua.