The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 3 › Thessalonicenses i 3:11

Thessalonicenses i 3:11

Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now God himself and our Father, and our Lord Jesus Christ, direct our way unto you.

In Context

10nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ?

12Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:

Read all of Thessalonicenses i 3

Cross References

Proverbs 3:5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. + 3.5 Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quæ sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:

Jeremiah 31:9In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. + 31.9 Et Ephraim. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc.

Matthew 6:4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.4 In abscondito. In abscondito eleemosyna fit, quæ nullis miscetur tenebris: lux intus est, tenebræ extra. Videt in abscondito. Videre Dei est approbare. Illa autem tantum approbat quæ sunt abscondita, quæ extra sunt non placent ei neque approbat.

Matthew 6:8Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. + 6.8 Nolite ergo assimilari eis. Non enim apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici. Quæ cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur. Scit enim pater. Cur ergo scienti loquimur? Non ut nostræ faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus piæ devotionis obsequium.

Matthew 6:18ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. + 6.18 Et Pater tuus. Pater per fidem intus est: et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo jejunandum quo ipse videat. Et necesse est ut jejunans sic jejunet, ut ei placeat quem in pectore portat.

Matthew 6:32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. + 6.32 Hæc enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim. Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 3:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 3:10Thessalonicenses i 3Thessalonicenses i 3:12 →