John 16:8
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. + 16.8 Ille arguet. Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis charitatem et pellet timorem, ut sit eis libertas arguendi. AUG. Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur, etc., usque ad ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur. Et de justitia. Non de sua, sed de credentium justitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait: Non videbit me mundus, sed Non videbitis me, vos apostoli. Contra infideles qui dicunt, Quomodo credemus quod non videmus? Est vera justitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est: Justus ex fide vivit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he is come, he will reprove the world of sin, and of righteousness, and of judgment:
In Context
9De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
Cross References
Leviticus 13:12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, + 13.12 Sin autem effloruerit. ISICH. Ostendit Judaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis: unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit; sed eum mundum judicat, quia legis jugo subjectus non erat. HIERON. Sin autem effloruerit, etc. In hac lepra quasi florente et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vitæ voluptas quasi candida æstimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiæ aut libidinis patescunt maculæ. Sed avaritiæ crimen facile potest resecari, unde: Date eleemosynam et omnia munda erunt vobis. Libido quoque jejuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibetur. Alia enim sacrificiorum oblationibus mundatur; alia est, quæ facilius; alia, quæ extra castra posita mundatur; alia, quæ omnino non mundatur.
John 8:9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
Acts 2:37His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? + 2.37 Compuncti. Impletur prophetia Jœlis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati.
1 Corinthians 14:24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: