bible.software › John › John 17 › John 17:2
John 17:2
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As thou hast given him power over all flesh, that he should give eternal life to as many as thou hast given him.
In Context
1Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: + 17.1 Hæc locutus est. Non solum quæ in cœna, sed etiam quæ ab initio. Sed maxime quæ in cœna hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Hæc pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Hæc est pressuris consolatio et liberatio. Pater, venit hora. Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quæ et præsentium et futurorum ædificatio. Venit hora. Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quæ fiant per tempora ordine congruo. Clarifica Filium. Humilitas in passione, claritas in resurrectione cœpit. Venit hora passionis, seminandæ humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, ut Filius tuus clarificet te. Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judæa sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit. Ut Filius tuus clarificet te. In cognitione hominum, sicut dedisti, usque ut cognoscant te, et quem misisti. Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et hæc est clarificatio Patris, quæ non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit.
3Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. + 17.3 Hæc est autem, etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti, id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam: Et hæc est vita æterna, ut cognoscant te. Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram.
Read all of John 17
Cross References
Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1
Daniel 7:14Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.
Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.
John 4:14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. + 4.14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.
John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.
John 6:39Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. + 6.39 Hæc est enim voluntas ejus qui misit me Patris, etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil. Non perdam, etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quæ non est ei sola, sed et resuscitabo eum.
This Verse In Other Editions
Study John 17:2