John 17:25
Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Matthew 16:16Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
John 5:19Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. + 5.19 Amen, amen dico vobis. Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animæ. Non potest filius. Ita sum æqualis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est. Hæc et Filius. Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.
John 7:29Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. + 7.29 Sed scio eum. Ideo scio eum, quia ab ipso sum ipse, etc. Breviter utrumque complectatur, ab ipso sum, quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.
John 8:55et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. + 8.55 Est Pater meus. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. Et si dixero, etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, et si dixero. Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.