The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 26 › Matthew 26:69

Matthew 26:69

Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. + 26.69 Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now Peter sat without in the palace: and a damsel came unto him, saying, Thou also wast with Jesus of Galilee.

In Context

68dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? + 26.68 Prophetiza. Dicunt contumeliam ei qui se prophetam haberi voluit a populis. Velaverunt enim faciem ejus secundum Marcum, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet.

70At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.

Read all of Matthew 26

Cross References

1 Kings 19:13Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:

Matthew 2:22Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. + 2.22 Timuit illo ire. Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit. Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. Secessit in partes. Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.

Matthew 26:3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:

Matthew 26:71Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.

Luke 22:55Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. + 22.55 Igne in medio. Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphæ ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quærebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.

John 7:41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 26:69

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 26:68Matthew 26Matthew 26:70 →