John 18:17
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. + 18.17 Dicit ille: Non sum. AUG. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse Christianum, et ita hoc impletur quod Dominus dixit: Ter me negabis Matth. 26..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 26:69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. + 26.69 Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.
Luke 22:54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. + 22.54 Principis sacerdotum. Caiphæ, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.
John 18:5Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. + 18.5 Ego sum. Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis Deitatis: quia volebat quidem comprehendi, sed non nisi quando voluit.
John 18:16Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum.
John 21:15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. + 21.15 Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.