The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:55

Luke 22:55

Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. + 22.55 Igne in medio. Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphæ ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quærebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they had kindled a fire in the midst of the hall, and were set down together, Peter sat down among them.

In Context

54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. + 22.54 Principis sacerdotum. Caiphæ, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.

56Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. + 22.56 Ancilla quædam. Cur prima ancilla prodit, cum viri magis poterant cognoscere? Nisi ut iste sexus ostendatur in nece Domini peccasse, per passionem redempturus. Et ideo mulier prima resurrectionis mysterium accepit, et mandata custodit, ut veterem prævaricationis errorem aboleret.

Read all of Luke 22

Cross References

Psalms 1:1[Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit; + 1.1 Incipit AUG. Liber iste intitulatur apud Hebræos Liber hymnorum, hac ratione, quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam, liber Soliloquiorum: quod ideo videtur fieri, quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit, nisi a veritate sibi interius præsidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinus secum de natura animæ, et de natura Dei investigavit, eodem modo potest dici Propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisthæis redditam, longo tempore post incertis sedibus vagantem, tandem in Jerusalem reduceret, nudus cum cithara præcedebat II Reg. 6.: sed et quatuor millia virorum elegerat, qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent: quibus præposuit quatuor, Asaph, Idithun, Eman, Ethan, vel filios Core, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes quem ignis consumpserat Num. 16., in cultu Dei devotissimi perstiterunt. HIERON. Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum litteræ compositum: et ab eo musico instrumento per quod modulatum fuit præsens opus nomen sibi sumpsit. Psalterium apud Hebræos vocatur nebel , apud Græcos,, apud Latinos vero organum. Multi dicunt David non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in persona aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos: modo etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus præfecit quatuor, videlicet Eman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominum tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggæi et Zachariæ; propter utrumque, ut in persona Salomonis; Idithun, Asaph, filii Core et cæteri hujusmodi, non fuerunt auctores psalmorum, sed præpositi artificibus qui psalmos personabant tribus modis: vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo. Et hoc dupliciter, vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce: unde nomina illorum ut honorem de ministerio sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum. Psalmus vero est instrumenti sonus, canticum humanæ vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici, cum post vocem instrumentum. CASS. Solet quæri cur præ aliis Scripturis psalmi in Ecclesia legantur? Quod ideo est quia antiquitus apud Hebræos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam cæteræ Scripturæ continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophetæ et Evangelium constat. CASS. Prophetia est inspiratio vel revelatio divina, quæ eventus rerum vel per facta, vel per dicta immobili veritate pronuntiat, unde prophetia visio, propheta videns. Multis autem modis hæc gratia data est: vel per operationes hominum, ut fuit arca Nœ et sacrificium Abrahæ, et transitus maris Rubri; vel per nativitates, ut Esau et Jacob, qui futura significabant; vel per loquentes angelos, sicut locuti sunt Abrahæ, Lot et aliis; vel per visiones, sicut Isaiæ et Ezechieli, et cæteris; vel per somnia, sicut Salomoni, Joseph et Danieli; vel per nubem et vocem de cœlo, ut Moysi; vel adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed cœlesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente, completus est, ut in I Reg.: Directus est Spiritus Domini in David I Reg. 16.. Et Dominus: Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Matth. 22. Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis, ut aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret; et sicut Petrus ait: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed, Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti homines Dei II Pet. 1.. Non sunt autem illi a munere prophetiæ alieni, quibus data est facultas intelligendi vel interpretandi Scripturas. HIERON. Multa genera sunt christorum: patriarchæ dicti sunt christi, ut: Nolite tangere christos meos Psal. 104.; in Parabolis, dicuntur christi omnes qui de Ægypto egressi sunt. Chrisma in Exodo fit, unde sacerdotes uncti; est aliud unguentum, quo reges inunguntur; sed hoc duobus modis, quia si David est et Salomon, id est, forti manu et pacificus, ungitur cornu; si Jehu et Azahel, lenticula, quod est vas fictile. Sed et Cyrus, rex Persarum et Medorum, qui Isræl relaxavit, christus est, secundum illud: Hæc dicit Dominus christo meo Cyro Isa. 45., quod non sinunt sequentia de Salvatore accipi, ut quidam putant. Est unguentum propheticum, quo præcipitur Eliæ ut ungat Elisæum in prophetam III Reg. 19.; super omnia est unguentum spirituale, quod dicitur oleum exsultationis, quo Christus unctus est præ participibus, qui habent chrisma baptismi. Quod si perdat quis, non desperet; quia de separando chrismate scribitur in Levitico Lev. 13., quod cum lepra alicujus fuerit mundata, mittat ei sacerdos oleum in manu sinistra, et cætera quæ ibi dicuntur, et ipse vocetur christus Dei. Hoc autem restat quod idem homo frequenter ungitur, ne sit occasio ruinæ negligenti. Sufficit enim leproso ut, post primum unguentum perditum, ungatur secundo; sed ille sæpe ungitur qui semper proficit: et, de oleo leprosi, venit ad unguentum populi; inde ad sacerdotale; de quo ad chrisma pontificis; a pontifice ad regem; a rege ad patriarchas; a patriarchis ad Christum. CASS. Sicut prophetia fit diversis modis, ita et diversis temporibus. Est igitur alia de præsenti, ut Elisabeth: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini? etc. Luc. 1. De præterito, ut Moyses: In principio, creavit Deus cœlum et terram Gen. 1.. De futuro, ut: Ecce Virgo concipiet, etc. Isa. 7.. Item prophetia alia est secundum præscientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri, ut: Ecce Virgo concipiet, etc. Alia secundum comminationem, ut: Quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jonæ 3.. Notandum igitur quod propheta aliquando loquitur indiscrete de futuris quasi de præsentibus; aliquando de præteritis, aliquando etiam proprie de futuris: quod ideo fit, quoniam omnia dictante Spiritu sancto dicit, cui sunt omnia nota, sive præterita, sive futura, tanquam præsentia. REMIG. Liber iste ex centum quinquaginta psalmis, non sine altioris mysterii ratione, consistit. Hic enim numerus mysteriis celeberrimus. Constat enim ex octogenario et septuagenario, quibus ex octonario et septenario principium et significatio est. Octonarius enim octavam resurrectionem significat: quia cum sex sint ætates viventium, septima morientium, octava resurgentium erit. Per septenarium vero, hujus vitæ tempus significatur, quod septem dierum repetitione agitur. Recte ergo tali psalmorum numero liber iste compositus est, quia sic in hujus vitæ septenario operari ac vivere nos docet, ut in octava resurrectionis stolam gloriæ consequamur. Vel ideo quia per octonarium Novum Testamentum significatur: octoadi enim patres Novi Testamenti deserviunt, observantes diem octavam resurrectionis Christi, id est, Dominicam, octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis mortuorum. Per septenarium vero Vetus Testamentum, quia hebdomadi, id est septenario, patres Veteris Testamenti servierunt, observantes septimum diem, septimam septimanam, septimum annum et quinquagesimum, qui septenis annorum hebdomadibus texitur, id est jubilæum: unde Salomon: Da partes septem, necnon et octo Eccl. 11.. Bene igitur hoc numero psalmorum liber iste editus est, cujus partes utriusque Testamenti doctrinam et mandata continent. AUG. Item per tres quinquagenas triplex fit psalmorum distinctio, propter tres status Christianæ religionis significandos: primus pœnitentiæ, in qua et prima psalmorum quinquagena terminatur, scilicet: Miserere mei Deus; secundus justitiæ, in qua et secunda quinquagena: Misericordiam et judicium cantabo tibi; tertius status vitæ æternæ, in cujus laudem tertia quinquagena finitur, scilicet: Omnis spiritus laudet Dominum. ID. Unus est liber Psalmorum, non quinque, ut in Actibus apostolorum legitur: Sicut scriptum est in libro Psalmorum Act. 1.. Hieronymus tamen dicit quinque libros, id est, quinque distinctiones quæ fiunt per fiat, fiat. Ordo psalmorum ab ordine historiæ discordat, quia ante peccavit David cum uxore Uriæ, et de pœnitentia cecinit: Miserere mei, Deus, quam filius ejus eum persequeretur et cecinerit: Domine, quid multiplicati; sed ab Esdra propheta instinctu divino ita ordinari creduntur. Materia est integer Christus, sponsus et sponsa. Intentio, homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare. Modus tractandi: Quandoque agit de Christo, secundum quod caput est, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. Secundum quod caput, tripliciter: quia vel secundum divinitatem, ut: Tecum principium, etc.; aliquando secundum humanitatem, ut: Ego dormivi, etc., aliquando per transsumptionem, ut quando utitur voce membrorum, sicut ibi: Longe a salute mea, etc. Item de Ecclesia tribus modis: aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos, aliquando secundum malos: qui sunt in Ecclesia corpore, non mente; numero, non merito; nomine, non numine. Beatus vir qui non abiit, etc. AUG., Enarr. in Psal., tom. 3. Ordo, abiit Adam cum a Deo recessit; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in superbia confirmatus redire non potuit, nisi per istum liberatus, qui nil horum habuit. Abiit Adam cum persuasioni diaboli consensit; stetit, dum pomum comedit; sedit, dum se excusavit: Mulier quam dedisti mihi me seduxit. Gen. 3.. Ad similitudinem exsulantium, qui dum sunt in via facilius revocantur, dum jam stant difficilius: demum difficillime, dum ibi magistri et domini effecti sunt. REMI. Peccatur cogitatione, actu et verbis docendo. CASS. Impius in Deum, peccator in se, pestilens in proximum. In cathedra dans exemplum peccandi. CASS. Thronus regum, tribunal judicum, cathedra proprie doctorum. Ibid. Quasi ita ait: Vos qui cecidistis per primum Adam, conformamini huic secundo: quia beatus primo contrarius 1

Psalms 28:3Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. + 28.3 Vox Domini super aquas, etc. CASS. De constitutione Ecclesiæ, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno præconio enumerat. Libani. Libanus interpretatur candidatio. Cedri Libani, id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur. 1

Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.

Matthew 26:69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. + 26.69 Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.

Luke 22:44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. + 22.44 Et factus est sudor. Appropinquante morte certamen mentis nostræ in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in æternum duret. Sanguinis decurrentis in terram. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suæ precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.

John 18:25Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. + 18.25 Erat autem. AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:54Luke 22Luke 22:56 →