John 18:25
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. + 18.25 Erat autem. AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Cross References
Genesis 18:15Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. + 18.15 Non risi , etc. AMBR. Vel ideo negavit se risisse, quia ignoravit; ideo risit, quia prophetavit.
Matthew 26:69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. + 26.69 Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.
Mark 14:37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? + 14.37 Et ait Petro, etc. Qui dixerat: Et si oporteat me mori tecum, non te negabo: etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego Matth. 26.; nunc tristitiæ magnitudine somnium vincere non potest.
Luke 22:56Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. + 22.56 Ancilla quædam. Cur prima ancilla prodit, cum viri magis poterant cognoscere? Nisi ut iste sexus ostendatur in nece Domini peccasse, per passionem redempturus. Et ideo mulier prima resurrectionis mysterium accepit, et mandata custodit, ut veterem prævaricationis errorem aboleret.
Luke 22:58Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
Galatians 2:11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. + 2.11 Restiti. Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.