John 18:29
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Pilate then went out unto them, and said, What accusation bring ye against this man?
In Context
30Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Cross References
Matthew 27:11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. + 27.11 Tu es rex Judæorum. Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari Zac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: Et non erant convenientia testimonia eorum Marc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judæorum: arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.
Mark 15:2Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. + 15.2 Tu es rex Judæorum? Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.
Acts 23:28Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.