The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:2

Mark 15:2

Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. + 15.2 Tu es rex Judæorum? Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judæorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniæ pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Pilate asked him, Art thou the King of the Jews? And he answering said unto him, Thou sayest it.

In Context

1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. + 15.1 Et confestim, etc. Sequitur: Vincientes Jesum. Mos erat Judæis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic adduxerunt eum ad Annam primum Joan. 18.. HIER. Adest Samson vinctus a Dalila. Samson interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitæ sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit.

3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

Read all of Mark 15

Cross References

Matthew 2:2dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. + 2.2 Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam. Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt. Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt. LEO. Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.

Mark 15:9Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum?

Mark 15:18Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum.

Luke 23:2Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

John 19:19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. + 19.19 Et erat scriptum. Hæ tres linguæ cæteris eminebant: Hebræa propter Judæos in lege Dei gloriantes; Græca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:1Mark 15Mark 15:3 →