The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:35

John 18:35

Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? + 18.35 Quid fecisti. Quasi: Si hæc culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hæc causa non esset, tunc forte alia quærenda esset; quasi: confirma si hæc causa est quæ objicitur, an alia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Pilate answered, Am I a Jew? Thine own nation and the chief priests have delivered thee unto me: what hast thou done?

In Context

34Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? + 18.34 A temetipso hoc dicis, etc. Scit Jesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret, sed ut scriberetur quod scire voluit.

36Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. + 18.36 Regnum. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire.

Read all of John 18

Cross References

Nehemiah 4:2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?

John 19:6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.

Acts 3:13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. + 3.13 Deus Abraham, etc. RAB. Tres memorantur nullo impio intercedente, vel propter principatum justitiæ, vel, etc., usque ad quod etiam in spiritali generatione similiter observatur.

Acts 21:38nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?

Acts 23:29Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.

Romans 3:1Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? + 3.1 Quid ergo amplius. Objicit sibi quod videt posse objici, ut solvat. Quandoquidem Judæus fit gentilis, et e converso. Ergo quid est plus Judæo, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus? aut quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide, et hoc est: Multum est plus Judæo secundum priorem statum, quam gentili, et hoc per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Judæis Deus fecit, quæ non gentibus: et ita secundum priorem statum digniores fuerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:34John 18John 18:36 →