The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 18 › John 18:36

John 18:36

Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. + 18.36 Regnum. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus answered, My kingdom is not of this world: if my kingdom were of this world, then would my servants fight, that I should not be delivered to the Jews: but now is my kingdom not from hence.

In Context

35Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? + 18.35 Quid fecisti. Quasi: Si hæc culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hæc causa non esset, tunc forte alia quærenda esset; quasi: confirma si hæc causa est quæ objicitur, an alia.

37Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. + 18.37 Tu dicis. Non se regem timet confiteri, sed ita liberatum est, ut neque se regem neget, nec de mundo se fateatur esse, ut ille sentiebat qui dixit: Ergo rex es tu? Cui respondit: Tu dicis, quia rex sum ego. Quasi dicat, carnalis carnaliter dicis.

Read all of John 18

Cross References

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Daniel 7:14Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.

Matthew 26:53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? + 26.53 An putas quia, etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judæos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.

Luke 17:20Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: + 17.20 Interrogatus. Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur. Non venit regnum Dei, etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicæ incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis præfixum, et angelorum est præconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, prædicans, moriens, resurgens, ad cœlos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.

John 8:15Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam; + 8.15 Vos secundum carnem judicatis. Quia illud nescitis, ideo vos secundum carnem judicatis, hoc est, hominem putatis, cui in laude sua credendum non sit, et etiam damnatis. Ego non judico quemquam. Ego non judico, quasi, secundum carnem, ut nos, vel penitus non judico hoc primo adventu, sed salvo, sed quia secundo adventu judicabit, subdit hoc: Et si judico ego, etc.

Colossians 1:12gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: + 1.12 Gratias agentes. Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit. Dignos nos fecit. Non in lege, sed in lumine, id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Vel in lumine, id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras. Sortis. Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 18:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 18:35John 18John 18:37 →