The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:1

Romans 3:1

Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? + 3.1 Quid ergo amplius. Objicit sibi quod videt posse objici, ut solvat. Quandoquidem Judæus fit gentilis, et e converso. Ergo quid est plus Judæo, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus? aut quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide, et hoc est: Multum est plus Judæo secundum priorem statum, quam gentili, et hoc per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Judæis Deus fecit, quæ non gentibus: et ita secundum priorem statum digniores fuerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What advantage then hath the Jew? or what profit is there of circumcision?

In Context

2Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. + 3.2 Primum quidem, etc. Quasi: Ut alia minora de temporalibus prætermittam, hoc primum et præcipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophetæ, eis ut amicis sunt credita: per quæ intelligerent futuram redemptionem. Sed dices: Non ideo plus factum est eis quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod respondetur: Non ideo tamen minus profuit credentibus, et hoc est: Nam etsi quidam non crediderunt, non ideo tamen fides evacuata est.

Read all of Romans 3

Cross References

Genesis 25:32Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?

Ecclesiastes 6:11Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.] + 6.11 Verba sunt. Quasi, Dei quidem filius futurus est homo, tu autem noli ultra inquirere qualis, quomodo et cujusmodi, sed crede generationem ejus.

Malachi 3:14Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?

1 Corinthians 15:32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. + 15.32 Si secundum hominem. Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, pugnavi, id est disputavi. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in cœlo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Romans 3Romans 3:2 →