John 18:6
Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. + 18.6 Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Sic modo, per Evangelium ubique dicit Christus, Ego sum, et Judæi exspectantes Antichristum retro abeunt et in terrena, quæ amant, cadunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As soon then as he had said unto them, I am he, they went backward, and fell to the ground.
In Context
7Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.
Cross References
Psalms 27:2Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. + 27.2 Ad templum. CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus. 1
Psalms 70:2In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me. + 70.2 In te, Domine, speravi. Generalis justus loquitur a principio mundi usque ad finem: totam spem in Deo ponens, gratiam ejus commendat, ne falsa in nobis præsumamus. CAS. Vel priores captivi sunt in mundo, unde evadi potest: secundi in inferno. Vel, priorum, id est, eorum qui ante capti vitiis, quam filii Christi. Totus hic psalmus gratiam Dei, quæ gratis datur, summa intentione commendat. 1
Luke 9:54Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? + 9.54 Domine, vis. BED. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est. Dicimus ut ignis descendat de cœlo. Ad sermonem istorum ignis de cœlo descenderet, quia sunt filii tonitrui. Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit. In similitudine Eliæ, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetæ sibi præsumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum. AMBR. Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quærit qui non timet.