The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 9 › Lucam 9:54

Lucam 9:54

Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? + 9.54 Domine, vis. BED. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est. Dicimus ut ignis descendat de cœlo. Ad sermonem istorum ignis de cœlo descenderet, quia sunt filii tonitrui. Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit. In similitudine Eliæ, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetæ sibi præsumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum. AMBR. Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quærit qui non timet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when his disciples James and John saw this, they said, Lord, wilt thou that we command fire to come down from heaven, and consume them, even as Elias did?

In Context

53Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.

55Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. + 9.55 Nescitis cujus spiritus estis. Cujus spiritu signati estis, cujus acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro juste judicantes.

Read all of Lucam 9

Cross References

2 Samuel 21:2Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël, sed reliquiæ Amorrhæorum: filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda),

2 Kings 10:16dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo

Ecclesiastes 3:3Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi. + 3.3 Tempus destruendi, etc. Non possumus ædificare bona, nisi prius destruxerimus mala, sicut Jeremiæ dictum est a Deo, ut ante eradicaret et suffoderet et perderet, et postea ædificaret atque plantaret Jerem. 1..

James 1:19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. + 1.19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.

Revelation 13:3Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. + 13.3 Quasi occisum. Simulabit se Antichristus mortuum, et per triduum latens post apparebit, dicens se suscitatum. Et plaga mortis ejus curata est. Arte magica ascendet in æra, ferentibus eum dæmonibus, et sic curabitur plaga mortis ejus, quia prius mortuus credebatur, post vivens reputabitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 9:54

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 9:53Lucam 9Lucam 9:55 →