John 19:11
Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Psalms 39:9ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. + 39.9 In capite libri scriptum est de me. Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est præfinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiæ hominibus. 1
Jeremiah 27:5Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. + 27.5 Terram et homines. Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quæ sunt ei subjecta. In fortitudine. Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et dedi, etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.
Daniel 4:17Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad cælum, et aspectus illius in omnem terram;
Daniel 4:32Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti?
Daniel 5:21et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.