The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 39 › Psalms 39:9

Psalms 39:9

ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. + 39.9 In capite libri scriptum est de me. Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est præfinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiæ hominibus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I was dumb, I opened not my mouth; because thou didst it.

In Context

8tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, + 39.8 Holocaustum. Holocausta etiam non petisti pro peccato. Pro peccato. Quod supra oblationem, ut de hirco ohgr, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt esse duæ dictiones pro peccato. Ecce venio CASS. Cum sacrificia cessent, constat venire Christum. 1

10Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. + 39.10 Ecclesia magna. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger. 1

Read all of Psalms 39

Cross References

Leviticus 10:3Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.

2 Samuel 16:10Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit?

Job 2:10Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. + 2.10 Quasi una de stultis, etc. GREG. Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed de stultis mulieribus: quod pravum sapit, accidentis stultitiæ est, non conditione naturæ. Si bona suscepimus, etc. Ibid. Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in lætis temperat ab elatione prævisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum. Si bona, id est, si ad æterna bona tendimus, cur non mala præsentia sustinemus? In omnibus his, etc. Ibid. Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias. In omnibus. Qua sancti in omnibus, quæ extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.

Psalms 38:13Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 39:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 39:8Psalms 39Psalms 39:10 →