The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 19 › John 19:13

John 19:13

Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When Pilate therefore heard that saying, he brought Jesus forth, and sat down in the judgment seat in a place that is called the Pavement, but in the Hebrew, Gabbatha.

In Context

12Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. + 19.12 Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere.

14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. + 19.14 Erat autem parasceve. AUG. Parasceve quod interpretatur præparatio, etc., usque ad et eadem est sexta præparationis.

Read all of John 19

Cross References

Psalms 82:5Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. + 82.5 Dixerunt venite. AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus. 1

Proverbs 29:25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.

Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.

Amos 4:7Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

Luke 12:5Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. + 12.5 Ostendam autem vobis. Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe præmii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.

John 19:8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 19:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 19:12John 19John 19:14 →