The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 19 › John 19:29

John 19:29

Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now there was set a vessel full of vinegar: and they filled a spunge with vinegar, and put it upon hyssop, and put it to his mouth.

In Context

28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.

30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

Read all of John 19

Cross References

Exodus 12:22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. + 12.22 Fasciculumque hyssopi, etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine, etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.

1 Kings 4:33Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. + 4.33 Hyssopum. RAB. Hyssopus, herba humilis et saxo hærens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam sæculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis. Et disseruit. ID. Omnia enim nuda et aperta sunt Christo Hebr. 4.. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quæ fuerunt abscondita a sæculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam dæmonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est.

Matthew 27:34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. + 27.34 Cum felle mistum. Alius evangelista dicit mirrhatum, id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhæ. Et cum gustasset noluit. Hoc Marcus tacet: noluit bibere. Hoc est quod Marcus ait: non accepit, scilicet ut biberet.

Mark 15:36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. + 15.36 Currens autem, etc. BEDA. Joannes plenius dicit: Postea sciens Jesus, etc. Quasi: Hoc minus fecistis, date quod estis. Erant enim, etc., usque ad de quo: Dominus plantavit vineam Soreth: et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ: et exspectavi ut faceres uvas, et fecisti spinas Isa. 5..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 19:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 19:28John 19John 19:30 →