John 2:21
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he spake of the temple of his body.
In Context
Cross References
John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.
1 Corinthians 6:19An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? + 6.19 Templum. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est.
Ephesians 2:20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: + 2.20 Ipso summo angulari, etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetæ (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu; etenim in Christo totum innititur ædificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica.
Colossians 2:9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: + 2.9 Corporaliter. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est præfigurantibus signis. Corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.
1 Peter 2:4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: