Colossians 2:9
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: + 2.9 Corporaliter. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est præfigurantibus signis. Corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For in him dwelleth all the fulness of the Godhead bodily.
In Context
10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:
Cross References
Matthew 1:23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. + 1.23 Ecce virgo. Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo in utero habebit Isa. 7.. Spiritui sancto præsens erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo, etc. Dicunt Judæi quod non est hoc nomen integritatis, sed ætatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiæ sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: In utero habebit: et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur. Emmanuel. Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat. Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quæ ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quæ sunt prædicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.
Luke 14:22Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. + 14.22 Factum est, etc. Multos tales ex Judæis ad cœnam tuam collegimus, sed isti locum convivii tui non implent, superest locus ubi gentium numerositas suscipiatur.
John 2:21Ille autem dicebat de templo corporis sui.
John 10:38Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. + 10.38 Operibus credite. Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis.
John 14:20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. + 14.20 Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.
2 Corinthians 5:19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. + 5.19 Deus erat. Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi est unitas, ubi nulla diversitas: et ideo alter in altero est, quia et imago et similitudo eorum una est.